- RICINUS
- RICINUSseu Kiki, frutex est aestivus, frigoris impatiens, succrescit quotan nis ex grano cinericeo in rufum declivo, mense Aprili; id caninum insectum rotunditate et crassitie refert, etiam colore: hinc germinant bina rotundae formae coloris rufi foliola, in medio consurgit caulis altus et fragilis, cuius folia superius maxima sunt et latissima, instar pedis anserini, septenis, plerumque etiam novenis partibus, quas folia diceres, nisi cohaererent, ex uno pediculo propendentibus, adeo ut exterior una sit maxima, proximiores veto minores, et, quae caulem spectant, minimae. Eriguntur ea sponte ad excipiendam pluviam vel solem, omnia serrata dentibus. Caulis albicat et fuscatur, non raro duodenûm et quindenûm pedum; emittit alios caules, qui in cacument sterile desinunt, dum flos et luteus et ruber ex gemma prodit; cauli affixa. Horum prior decidit, posterior generat grana aculeatatriangularia: quae ubi maturuêre, dissilit foliiculus et illa decidunt; caulis vero quantuscumque cum universa disperit substantia. Ex iis granis Sacerdotes Aegyptii oleum exprimebant, aliô uti nefas habentes; Et quidem inde nostris illatus frutex hortis videtur. Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 32. Cum Kikaion Ionaeidem Eruditis. Sed et Ricinus, apud Plinium, l. 11. c. 34. Est animaleiusdem (cum pedicuolis) turpitudinis, mfixô semper sanguini capite vivens, atque ita intumescens, unum animalium, cui cibi non sit exitus: dehiscitque nimiâ satietate, alimentô ipsô moriens. Numquam in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia: in ovibus et in capris hoc solum. Graece ὁ κρότωνις de quo, ut et aliis huius fur furis animalculis, quae omnia sub Hebr. nomine cinnim comprehendiait, disserit clariss. Bochartus, Hieroz. Part. poster. l. 4. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.